Neustadt am Main - Gestern und Heute
 
    
Latein
  Die lateinischen Texte 

Erstellt am 29.01.2005


I. 794 Mai o.T. Aachen: DKar I 252. – Joseph Schnetz, Ältere Geschichte von Neustadt am Main, 1. Teil [mehr nicht erschienen] (o.J. [1914]) S. 57 ff. - Edmund E. Stengel, Das gefälschte Gründungsprivileg Karls des Großen für das Spessartkloster Neustadt am Main (in: MIÖG 58, 1950) S. 28 ff. - Nicht kanzleigerechte Teile in Winkelklammern.

 

(C) <In nomine domini dei omnipotentis patris et filii et spiritus sancti.> Karolus Francorum rex. Quicquid pro ecclesiarum oportunitate vel quiete servorum dei ereximus, id nobis procul dubio domino adiuvante ad eternam beatitudinem proficere confidimus. Ideo notum esse volumus omnibus nostris fidelibus tam presentibus quam et futuris monasterium, quod vocatur Rorinalaha sive Nuowenstat, quod in silva Spehteshart iuxta fluvium Moyna > ubi tanto liberius pro statu tocius regni nostraque salute deum exorare valerent, concedimus. In cuius dotem ecclesie partem praedii in silva Spehteshart proprietatis iure perpetualiter absque contradictione possidendum regali auctoritate nostra concessimus cum villulis infra positis aut ponendis, cum omnibus suis utensilibus et pertinentiis tam in terris quam [in] edificiis, areis, pratis, pascuis, silvis, quis aquarumve decursibus, montibus et vallibus, cultis et incultis, mobilibus et inmobilibus, exitibus et regressibus, cum omnibus que quomodocumque dici vel nominari possunt utilitatibus in ipso predio constitutis aut constituendis, locum etiam Hohenburg nominatum cum omni questu Burkardi episcopi scabinorum iudicio hereditario iure ad nos pertinentis. Omnia hec in dotem memorate ecclesie Nuowenstat ex integro contulimus nec inde aliquid unquam in ius fisci regalis exigendum precipimus, scilicet ut in alimoniam pauperum et stipendia monachorum ibidem deo famulantium perhennibus temporibus proficiat in augmentis. Preceptum autem hoc specialius per hanc presentem cartam decernimus ordinandum, quod in perpetuum volumus esse mansurum ut semper isdem locus a nobis dilectus sub nostromundiburde vel defensione quietus subsistat. Statuimus etiam episcopum, in cuius parrochia situm est monasterium, ex qualibet occasione ibi irrumpere seu monachos irrationabiliter inquietare non debere nec ex rebus monasterii in omni regni nostri ditione thelonei exactionem fieri nec publicum iudicem seu quemlibet ex iudiciaria potestate vel aliam aliquam personam quicquam potestatis aut negotii sine voluntate ac permissu abbatis exercere debere in rebus sepe dicti monasterii, quas in presenti tempore in quibuslibet pagis aut territoriis videatur habere vel post hec comparando aut a fidelibus dando attrahere potuerit homines quoque ingenuos seu servos in possessionibus monasterii commanentes iniuste distringere seu ipsas possessiones contra abbatis decretum intrare seu ad causas audiendas seu mansiones faciendas aut freda vel tributa exigenda vel ullam in aliquo violentiam faciendam omnibus omnino hominibus per hanc nostre immunitatis conscriptionem prorsus interdicimus. Et quod nos pro nostra mercede vel stabilitate deo adiuvante regni Francorum ad ipsam casam [dei] ad serviendum deo et matri eius indulsimus, ab omnibus fidelibus nostris conservatum atque indultum in omnibus esse censemus. .

Data mense maio feliciter. Signum domni Karoli regis gloriosissimi. >

 

 

II. 812 [August] o.T. Neustadt/Main: DKar I 283

 

Karolus rex Francorum et Longobardorum ac patricius Romanorum. Quapropter gladio materiali nobis divinitus collato, prout dominus donaverit, eam gubernare, defendere, honorare non cessamus. Inde est quod presentibus scriptis omnibus post nos venturis intimamus, qualiter ecclesia per nos constructa Newenstat scilicet sive Rorenlacha dicta nostro rogatu a sorore nostra Gerdrude optimis villis et plurima familia sit dotata. Nam eadem soror nostra celestem sponsem siciens omnemque mundi pompam mente et corpore relinquens de omnibus, que iure hereditario possidebat in Teutonicis partibus, ecclesias vicinas fecit esse heredes. Fuerant autem due ville, Steinfelt scilicet et Cella nominate, non longius uno miliario a nostro monasterio sequestrate. Has igitur, ut diximus, nostro rogatu una cum viris ac mulieribus inibi manentibus parrochiam cum decimis omnia ob eterne vite premium super altare sancte dei genitricis Marie ibidem in nostra presencia propria manu donavit. Eodem eciam die plurime familie tam a nobis quam a comitibus Ruoncolfo atque Rinoldo eidem ecclesie sunt donate quibus omnibus suisque posteris presenti testamento iura damus, ne vel ipsi vel posteri eorum iniusta servitute opprimantur vel indebitum servicium minime solvant ecclesie. Igitur quosdam ex illis in cottidianum servicium computamus, qui singulis ebdomadibus una die in ecclesia ministrent. Qui vero servicium solvere noluerit, viginti denarios ecclesie solvat et sic per annum a servitute liber existat excepto vehicione vini et frumenti undecumque in usus fratrum eorumque portacione in granarium atque cellarium. Femine vero in principali loco sui iuris manentes tres denarios solvant, alias vero degentes solidum. Si autem vir mortuus fuerit, gemina pars substancie eius in usus ecclesie veniat, tercia parte uxori et filiis eius remanente; si femina tercia pars ecclesie solvatur. Qui sine herede mortuus fuerit ecclesia substancie illius heres erit. Illi vero, qui censuales per nos facti sunt - sive vir, sive mulier - quinque denarios in assumpcione sancte Marie solvant; et si quis per triennium talem censum non persolverit, cottidiane servituti et iuri subiacebit. De viro mortuo optimum iumentum, si habet, sin autem, melius vestimentum eius ecclesia habebit, femina preciosius vestimentum dabit. Qui extra familiam ecclesie nupserit, gemina pars substancie eius ecclesie erit. Mansionarii autem statutum servicium et censum de huba sua solvant. Qui hubam habens et in propria curti contra voluntatem abbatis sedens mortuus fuerit, due partes substancie eius ecclesie erunt. Qui censualem duxerit uxorem sive extraneam, filii eius heredes hube non erunt et ideo mortuo eo gemina pars substancie eius ecclesie solvetur. Qui in huba mortuus fuerit, optimum iumentum eius cum vestitu superiori ecclesia habebit et filius eius heres hube erit. Mansionarius, hubam non habens, viginti denarios solvat, femina autem solidum. Si autem contigerit, quod alium advocatum quam nos liberosque nostros ecclesia iam nominata habuerit, quilibet virorum modium ei solvat avene et tres denarios et si quid amplius dederint, magis rapine quam iusticie reputabitur.> Ista vero, que a nobis racionabiliter ordinata sunt, ut ab omnibus fidelibus nostris per futura tempora firmius observentur manu propria subter eam firmavimus et anuli nostri impressione signari iussimus. Acta sunt hec anno regni nostri XIII.

Signum Karoli gloriosi [!] regis. Acta sunt hec in ecclesia Newenstatensi, feliciter, amen.

 

 

III. 81[7] August 27 Nimwegen: E. Müller, Beiträge zu Urkunden Ludwigs des Frommen I (in: NA 40, 1915) S. 388 ff. - BM 255 f. n.593 (815).

 

(C) In nomine domini dei et salvatoris nostri Iesu Christi. Hludouuicus divina ordinante imperator augustus. Cum peticionibus servorum dei iustis et rationabilibus divini cultus amore ad augenda servicia dei favemus, superni muneris donum nobis a domino impertiri credimus. Idcirco noverit omnium fidelium nostrorum tam presentium quam et futurorum industria, quia vir venerabilis Spatto episcopus et abbas ex monasterio quod vocatur Nuuenstat, quod est situm in silva Spechteshart iuxta fluvium Moyna detulit optutibus nostris auctoritatem inmunitatis domni et genitoris nostri Karoli bone memorie serenissimi imperatoris, in qua continebatur insertum eo quod ipse predictum monasterium fundatum in honorem sancte dei genitricis semperque virginis Marie cum rebus et hominibus ad hunc pertinentibus sub plenissima defensione et immunitatis tuicione habuerit. Cuius loci defensionem et immunitatis tuicionem nobis hereditario iure relictam paternum morem sequentes nostris diebus deo adiuvante per nosmet ipsos multiplicare [et] dilatare complacuit. ob firmitatem rei ad predictum monasterium perpetualiter possidenda id est pascuis silvis aquis aquarumque decursibus montibus et vallibus, cultis et incultis, mobilibus et inmobilibus, cum omnibus omnino utilitatibus in ipso predio constitutis aut constituendis. Hec omnia liberalissime et potestative cum omni proprietatis iure per hanc nostram imperialem paginam in dominium predicti cenobii perpetua stabilitate , ea videlicet racione, ut prenominate ville ac possessiones cum omnibus suis adiacenciis in perpetuum sint defense et tute atque munite, ne aliquis mortalium excepto eiusdem loci provisore aliquod ibi ius habeat vel negocium exerceat. Placuit eciam hoc nostre auctoritatis preceptum fieri, per quod precipimus atque iubemus, ut omnia bona, que dictus genitor noster Karolus dive memorie in dotem illi monasterio contulit vel que diversis temporibus ad haec divina pietas adauxerit, sub immunitatis nostre defensionis quieto ordine possideat, et ne ullam in aliquo violentiam paciatur, omnibus omnino hominibus interdicimus quatenus ipsos servos dei qui ibidem deo famulantur, pro nobis, coniuge proleque nostra atque stabilitate tocius imperii a deo nobis concessi atque conservandi iugiter misericordiam domini exorare delectet.

Et ut hec auctoritas nostris et futuris temporibus domino protegente valeat inconvulsa manere, manu propria subter firmavimus et annuli nostri impressione signari iussimus.

. Helisachar recognovi.

Data VI kal. septembr., indictione X, anno Christo propicio III imperii domni Hludouuici piissimi augusti. Actum Nouiomago palatio regio, in dei nomine feliciter, amen.

 

 

IV. 993 Dezember 12 Tilleda: DO III 431.

 

Proinde noverit tam posterorum quam presentium universitas quod traditiones predecessorum nostrorum regum ut inperatorum ratas habemus et haberi volumus. Retulit etiam nobis iam dictus episcopus Berewardus, quod inter reliqua iam nominata loca munificentie nostre dono Wirziburgensi ecclesie delegata Nuenstatensis sive Rorenlahensis ecclesia antiquior et nobilior ceteris extitisset, utpote que a dive memorie predecessore nostro inclito Karolo maiori benivolentia et frequentia celebrata fuisset et in argumentum dignitatis sue duos quandoque episcopos Wirziburgensis ecclesie, Megengaudum videlicet et Gozbaldum, procuratores et abates habuerit. Huius itaque prescripti Berwardi episcopi suggestione atque Hildeboldi episcopi et cancellarii nostri nec non Willegisi Magontine sedis archiepiscopi et aliorum familiarium nostrorum consilio et peticione iam dictam Nuenstatensem ecclesiam reliquis iam nominatis et beato Kiliano assignatis ecclesiis priorem et digniorem ordinamus et in ministerio matricis ecclesie sue Wirziburgensis videlicet priorem et digniorem tam ordinis quam loci positionem hac nostra inperiali auctoritate sine omni reclamatione libere conferimus.

Signum domni Ottonis gloriosissimi regis.

Hildeboldus episcopus et cancellarius vice Willegisi archiepiscopi recognovi.

Data pridie idus decembris anno dominice incarnationis DCCCXC (M.) III, indictione VI, anno tertii Ottonis regnantis decimo; actum Tullide; feliciter (SI.).>

 

 

V. 1000 April 10 Ingelheim: DO III 354. In der Vorbemerkung dazu ist in Z. 2 "Bernhard" durch "Bertold" zu ersetzen.

 

In nomine sanctae et individuae trinitatis. Otto superna favente clementia Romanorum imperator augustus. Quidquid ad ecclesiarum dei sanctorumque suorum prebuerimus exaltationem, id nobis ad saecularis vitae longitudinem et aeternae remunerationis praemium prodesse non ambigimus. Ob hoc noverit omnium fidelium nostrorum tam praesens quam futura multitudo, qualiter nos interventu ac petitione venerabilis Henrici Vuirziburgensis ecclesiae episcopo monasterio Niuuenstat dicto in honore sanctae Mariae semper virginis sanctique Martini confessoris Christi in silva Specteshart nominata iuxta fluvium Moyna constructo supplicante eiusdem loci abbate Bernhardo dotalem possessionem praefatae ecclesiae per hanc nostram imperialem paginam Hluodeuuicho item Hluodeuuicho imperatoribus aliisque antecessoribus nostris proprietatis iure concessum est, , cum omnibus quae quomodocumque nominari possunt utilitatibus ad ipsum praedium pertinentibus ea videlicet ratione ut eadem possessio cum universis suis adiacentiis in perpetuum sit defensa, tuta atque munita, ne aliquis mortalium excepto eiusdem loci provisore aliquod ibi ius habeat vel negocium exerceat.

Et ut nostrae ingenuitatis auctoritas firma et inconvulsa omni permaneat tempore, manu propria corroborantes sigillo nostro iussimus sigillare.

Signum domni Ottonis [M.] caesaris invictissimi.

Heribertus cancellarius vice Vuilligisi archicapellani recognovi.

Data IIII idus aprilis, anno dominicae incarnationis M, indictione XIII, anno tertii Ottonis regnantis XVI, imperii V; actum Ingilnheim.

 

  Suchen & Sitemap 

Suchen + Sitemap
Copyright 2005-2019, Klaus Weyer
*